- HAMUS
- HAMUSan ab ἅμμα, ligamentum, an ag ἁρπάζω, rapio, an potius ab Hebr. Gap desc: Hebrew, ut censet Becmann. in Origimb. L. L. notum piscibus capiendis instrumentum est: quo quod non nisi ex auro uteretur Nero, inter argumenta luxus eius iure reponitur. Vide infra, ubi de Re Piscatoria. Inventor eius, ut et escae, lineaeque piscatoriae et ratium Chrysor. fertur, vide ibi. Imo et vulpes luposque hamo seu unco capi, dicem us ubi de Vulpibus. Sed et hamus in smaragdina Paschalini armilla, ab altero capitulo eminens, cuius iconem Bartholin. exhibet, idem praestir, quod in aliis fibulae, circulive, aut clavi, seu closulae, de qua re vide Thom. Bartholin. Sched. de Armillis Vett. p. 59. et 60. de hamulis Loricarum vero infra in voce Lorica. Vide eriam aliquid Lemmate, Uncae manus. Inde Hamatus, cuiusinodi instrumentum utrinque hamum referens, ex auro, cum annulo a quo suspendi possit, Germ. gelber Widerbacken, oder instrument bey den enden, mit zweyen widerstrômischen angeln, forte Gileisen olim dictum, Gileissiorum in Austria Baronum δεῖγμα esse, notat Phil. Iac. Spener. Art. Heraldin. Part. 11. l. 2. c. 31. §. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.